TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 5.] Quare autem nobis hoc praestat in finem? Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum meorum. Erit ergo mihi in domo habitatio per omnes dies vitae meae, ad hoc ut contempler delectationem Domini, et protegar templum ejus. Ut autem illuc perveniam, unde mihi promitto? Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum meorum. Tunc non erunt dies malorum meorum, sed vidit me in diebus malorum meorum. Qui ergo me longe positum misericorditer respexit, secum positum quomodo beabit? Propterea ergo non impudenter unam illam petivi; nec mihi dixit cor meum: Quid petis, aut a quo petis? Audes enim a Deo aliquid petere, peccator inique? audes sperare aliquam contemplationem Dei te habiturum, infirme, immundo corde? Audeo, inquit, non de me, sed de ipsius delectatione; non de mea praesumptione, sed de illius pignore. Qui tantum pignus dedit peregrinanti, deseret pervenientem? Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum meorum. Ecce dies malorum nostrorum, vita ista est. Dies malorum aliter habent impii, aliter fideles. Nam etiam credentes, sed adhuc peregrinantes a Domino 17Quamdiu enim sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino [II Cor. V, 6] . hoc Apostolus dixit, si dies malorum non agunt, unde vox Dominicae orationis, Libera nos a malo 18Matth. VI, 13 , si non sumus in diebus malorum? sed longe discretius dies malorum agunt qui adhuc non crediderunt: nec ipsos ille despexit. Etenim Christus pro impiis mortuus est 19Rom. V, 6. Audeat ergo praesumere anima humana, et unam illam petere; secura habebit, secura possidebit. Tantum dilecta est foeda, pulchra quomodo fulgebit! Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum meorum: protexit me in abscondito tabernaculi sui. Quid est absconditum tabernaculi ipsius? quid est hoc? Multa enim quasi membra tabernaculi forinsecus videntur. Et est quasi adytum, quod dicitur penetrale secretum 20Hebr. IX, 3, interius templi. Et quid est hoc? quod solus sacerdos intrabat. Et forte ipse sacerdos est absconditum tabernaculi Dei. Accepit enim de isto tabernaculo carnem, et fecit nobis absconditum tabernaculi: ut tabernaculum ejus alia membra ipsius credentes in eum sint, absconditum autem tabernaculi ipse sit. Mortui enim estis, ait Apostolus, et vita vestra absconditu est cum Christo in Deo 21Coloss. III, 3 .

Notes

  1. 17. Quamdiu enim sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino [II Cor. V, 6] . hoc Apostolus dixit
  2. 18. Matth. VI, 13
  3. 19. Rom. V, 6
  4. 20. Hebr. IX, 3
  5. 21. Coloss. III, 3