TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 17.] Quid igitur qui hic volunt florere? Tu visurus es hominem florentem malum, et forte titubabunt pedes tui, et dicturus es in anima tua, Deus, ego novi facta hujus hominis, quae scelera fecit iste homo, et ecce floret, terret, dominatur, extollitur, caput illi non dolet, nihil in domo ejus diminutum est: et timebis, quia credidisti, et forte dicit cor tuum, Me miserum! puto sine causa credidi, Deus non respicit res humanas. Excitat ergo nos Deus: et quid dicit? Ne timueris, cum dives factus fuerit homo. Quare enim timebas, quia dives factus est homo? Timebas ne sine causa crederes, ne forte perdidisses laborem fidei tuae, et spem conversionis tuae: quia forte incurrit tibi lucrum cum fraude, et potuisti, si faceres ipsum lucrum cum fraude, dives esse, et non laborare; et attendens quid minatus est Deus, temperasti a fraude, et contempsisti lucrum: vides alium fecisse lucrum de fraude, et nihil mali pati; et times esse bonus. Ne timueris, ait tibi Spiritus Dei, cum dives factus fuerit homo. Oculos non vis habere, nisi in praesentia? Futura promisit qui resurrexit, pacem in hac terra et requiem in hac vita non promisit. Omnis homo requiem quaerit; bonam rem quaerit, sed non in regione sua illam quaerit. Non est pax in hac vita: in coelo nobis promissum est quod in terra quaerimus; in futuro saeculo promissum est quod in isto saeculo quaerimus.