TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 4-9.] Exortum est in tenebris lumen rectis corde.» Merito dirigunt cor in Deum suum, merito ambulant recti cum Deo suo, praeponentes ejus voluntatem sibi; neque de sua quidquam superbe praesumentes. Meminerunt enim fuisse se aliquando tenebras, nunc autem lucem in Domino 20Ephes. V, 8 . «Misericors et miserator et justus Dominus Deus.» Delectat quod «misericors et miserator,» sed terret fortasse quod «justus Dominus Deus.» Nulla desperatione formides, beate vir qui times Dominum et in mandatis ejus voles nimis: esto suavis, miserere et commoda. Ita enim justus est Dominus Deus, ut judicium illi sine misericordia faciat, qui non fecit misericordiam (Jacobi II, 13) : «Suavis» autem «vir qui miseretur et commodat;» non eum emovet Deus ex ore suo, tanquam insuavem. «Dimittite,» inquit, «et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis» 21Luc. VI, 37, 38 . In eo quod dimittis, ut dimittatur tibi, misereris; in eo quod das, ut detur tibi, commodas. Quamvis enim generali nomine omnis misericordia dicatur qua misero subvenitur, interest tamen ubi non impendis nec sumptum pecuniae, nec corporalis laboris industriam, sed ignoscendo quod in te quisque peccavit, et tuorum gratis comparas veniam peccatorum. Haec duo benignitatis officia, ignoscendorum peccatorum et beneficiorum erogandorum, sicut in Evangelio quod commemoravimus, «Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis;» sic in isto versu arbitror esse distincta, «Suavis vir qui miseretur et commodat.» Ne pigri ad haec simus, fratres. Gloriam quaerit qui desiderat vindicari se; sed attende quod scriptum est: «Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem» 22Prov. XVI, 32 . Divitias quaerit qui non vult dare pauperibus; attende quod scriptum est: «Habebis thesaurum in coelo» 23Matth. XIX, 21 . Non ergo eris inglorius ignoscendo; quia de ira victa laudabilius triumphatur: non egenus tribuendo; quia thesaurus coelestis certius possidetur. Hunc versum parturiebat ille superior, «Gloria et divitiae in domo ejus.»

Notes

  1. 20. Ephes. V, 8
  2. 21. Luc. VI, 37, 38
  3. 22. Prov. XVI, 32
  4. 23. Matth. XIX, 21