[vers. 13.] Jam ergo Asaph corrige te ad intellectum; dic nobis qualem salutem operatus est Deus in medio terrae. Cum illa terrena vestra salus eversa est, quid fecit? quid promisit? Tu confirmasti in virtute tua mare. Tanquam gente Judaeorum velut arida a fluctibus separata, mare in amaritudine sua Gentes erant, terramque illam undique circumluebant: ecce confirmasti in virtute tua mare, et remansit terra sitiens imbrem tuum. Tu confirmasti in virtute tua mare: contrivisti capita draconum in aqua. Draconum capita, daemoniorum superbias, a quibus Gentes possidebantur, contrivisti super aquam; quia eos quos possidebant, tu per Baptismum liberasti.