TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 4.] Si exsurgat in me bellum, in hac ego sperabo. In qua? Unam, inquit, petii a Domino. Feminino genere appellavit quoddam beneficium, tanquam diceret, Unam petitionem. Et quomodo solemus loquentes dicere, verbi gratia, Duas habes; non dicimus Duo, hoc more loquendi usa est Scriptura: Unam, inquit, petii a Domino, hanc requiram. Videamus quid petit qui nihil timet. Magna securitas cordis. Vultis nihil timere? Hanc unam petite, quam unam petit qui nihil timet, aut quam petit ut nihil timeat? Unam, inquit, petii a Domino, hanc requiram. Hoc hic agitur ab eis qui bene ambulant. Quid est hoc? quae est illa una? Ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae. Haec est una: domus enim ea dicitur ubi semper manebimus. In ista peregrinatione dicitur domus, sed proprie tabernaculum appellatur: tabernaculum peregrinantium, et quodammodo militantium, et adversus hostem pugnantium est. Quando ergo tabernaculum est in hac vita, manifestum est quia est et hostis: nam simul habere tabernacula, hoc est esse contubernales; et nostis hoc nomen esse militantium. Ergo hic tabernaculum, ibi domus. Sed et hoc tabernaculum interdum per abusionem vicinitatis dicitur domus, et domus aliquando secundum eumdem modum dicitur tabernaculum: proprie tamen illa domus, hoc tabernaculum.