TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cum ergo manifestum sit, multos cum Domino judicaturos, alios vero, non tamen ex aequo, sed pro meritis judicandos; cum omnibus Angelis suis veniet, quando ante eum congregabuntur omnes gentes 44Matth. XXV, 31, 32, et inter omnes Angelos deputandi erunt illi, qui tam perfecti fuerint ut sedentes super duodecim sedes judicent duodecim tribus Israel. Etenim homines dicti sunt angeli: Apostolus de se dicit, Sicut angelum Dei suscepistis me 45Gal. IV, 14 . De Joanne Baptista dicitur: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te (Malach. III, 1, et Matth. XI, 10) . Ergo cum omnibus Angelis veniens, simul secum habebit et sanctos. Aperte enim dicit et Isaias: Veniet ad judicium cum senioribus populi 46Isai. III, 14 . Isti ergo seniores populi, isti jam Angeli nominati, ista millia multorum perfectorum de toto orbe venientium, coelum vocantur. Illa vero, terra, sed fructuosa. Quae terra fructuosa? In dextra ponenda, cui dicetur, Esurivi, et dedistis mihi manducare: vere terra fructuosa, cui gaudet Apostolus, quando ei miserunt ad necessitates ejus: Non quia quaero datum, inquit, sed requiro fructum. Et gratias agit dicens: Quia tandem aliquando repullulastis pro me sapere 47Philipp. IV, 17, 10 . Repullulastis ut arboribus dicit, quae sterilitato quadam exaruerant. Veniens itaque Dominus ad judicium, ut jam Psalmum, fratres, audiamus, quid facturus est? Advocabit coelum sursum: coelum, omnes sanctos perfectos judicaturos; advocabit eos sursum, sessores secum judicaturos duodecim tribus Israel. Quomodo enim Advocabit coelum sursum, cum semper sursum sit coelum? Sed quos hic coelum dicit, eosdem coelos alibi appellat. Quos coelos? Qui enarrant gloriam Dei: Coeli enim enarrant gloriam Dei: de quibus dicitur, In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 48Psal. XVIII, 2, 5 . Videte enim discernentem Dominum in judicio: Advocabit coelum sursum, et terram discernere populum suum. A quibus, nisi a malis? De quibus hic postea non fit mentio, jam tanquam dijudicatis ad poenam. Istos bonos vide, et distingue. Advocabit coelum sursum, et terram discernere populum suum. Vocat et terram, non tamen concernendam, sed discernendam. Primo enim concretos vocavit, quando locutus est Deus deorum, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum; nondum discreverat: servi illi missi erant invitare ad nuptias, qui congregaverant bonos et malos 49Matth. XXII, 10. Cum vero Deus deorum manifestus veniet, et non silebit, sic advocabit coelum sursum, ut judicet cum illo. Quod enim coelum, ipsi coeli; sicut quae terra, ipsae terrae; sicut quae Ecclesia, ipsae Ecclesiae. Advocabit coelum sursum, et terram discernere populum suum. Jam cum coelo terram discernit, id est, coelum cum illo terram discernit. Quomodo discernit terram? Ut alios ponat ad dextram, alios ad sinistram. Terrae autem discretae quid dicit? Venite benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, et caetera. Illi autem: Quando te vidimus, inquiunt, esurientem? Et ille: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 50Id. XXV, 34-40 . Coelum terrae ostendit minimos suos jam sursum vocatos, et ab humilitate exaltatos: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Advocabit ergo coelum sursum, et terram discernere populum suum.

Notes

  1. 44. Matth. XXV, 31, 32
  2. 45. Gal. IV, 14
  3. 46. Isai. III, 14
  4. 47. Philipp. IV, 17, 10
  5. 48. Psal. XVIII, 2, 5
  6. 49. Matth. XXII, 10
  7. 50. Id. XXV, 34-40