[«vers.» 79.] «Convertantur,» inquit, «ad me qui timent te, et qui cognoscunt testimonia tua.» In nonnullis codicibus invenimus et graecis et latinis, «Convertantur mihi;» quod tantumdem valere existimo, quantum si dicatur, «ad me.» Sed quis est iste qui hoc dicit? Non enim quisquam hominum hoc dicere audebit, aut si dicat, audiendus est. Nimirum ergo ille est qui etiam superius interposuit proprietatem vocis suae, dicens: «Particeps ego sum omnium timentium te.» Quia factus est particeps mortalitatis nostrae, ut et nos participes divinitatis ipsius fieremus; nos unius participes ad vitam, ad mortem vero particeps ille multorum. Ipse est enim ad quem convertuntur timentes Deum, et qui cognoscunt Dei testimonia, de illo per Prophetas tanto ante praedicta, in ejus praesentia per miracula paulo ante monstrata.