TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 5.] Quia jucundasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo.» Videtis quid dicat. Tu me fecisti bene viventem, tu me formasti: si quid forte boni facio, in factura manuum tuarum exsultabo: quomodo dicit Apostolus, «Ipsius enim sumus figmentum, creati in operibus bonis» 10Ephes. II, 10 . Nisi enim te formaret ad opera bona, non nosses nisi opera tua mala. «Qui» enim «loquitur mendacium, de suo loquitur» 11Joan. VIII, 44 : hoc Evangelium dicit. Omne peccatum mendacium est. Contra legem enim et contra veritatem quidquid est, mendacium dicitur. Ergo quid ait? «Qui loquitur mendacium, de suo loquitur;» id est, qui peccat, de suo peccat. Attendite sententiam contra. Si enim qui loquitur mendacium, de suo loquitur; restat ut qui loquitur veritatem, de Dei loquatur. Ideo dicitur in alio loco: «Deus solus verax; omnis autem homo mendax» 12Rom. III, 4 . Non tibi dicitur in hac sententia, Vade, securus mentire, quia homo es: imo vide te hominem, quia mendax es; et ut sis verax, bibe veritatem, ut de Deo ructes, ut sis verax. Quia de tuo illam non potes habere, restat ut inde illam bibas , unde fluit. Quomodo si a luce recesseris, in tenebris es: quomodo lapis non de se fervet, sed vel a sole vel ab igne, si eum calori subtraxeris, frigescit; ibi apparet, quia quod fervebat, non erat ipsius; sed fervebat vel a sole vel ab igne: sic et tu si a Deo recesseris, frigesces; si ad Deum accesseris, fervesces; sicut dicit Apostolus, «Spiritu ferventes» 13Rom. XII, 11 . Item de luce quid dicit? Si ad eum accesseris, in lumine eris; ideo psalmus dicit: «Accedite ad eum, et illuminamini; et vultus vestri non erubescent» 14Psal. XXXIII, 5 . Quia ergo nihil boni potes operari, nisi illuminatus a lumine Dei, et fervefactus a Spiritu Dei; quando videris te bene operantem, confitere Deo, et dic quod ait Apostolus, dic tibi ne extollaris: «Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis» 15I Cor. IV, 7 ? Hic ergo confitetur Deo et docet nos bonam confessionem, quia dicit: «Jucundasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo.»

Notes

  1. 10. Ephes. II, 10
  2. 11. Joan. VIII, 44
  3. 12. Rom. III, 4
  4. 13. Rom. XII, 11
  5. 14. Psal. XXXIII, 5
  6. 15. I Cor. IV, 7