Convertantur retrorsum, et revereantur, qui volunt mihi mala. Convertantur retrorsum: nec hoc in malum accipiamus. Bene illis optat; et vox illius est qui dixit de cruce: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 68Luc. XXIII, 34 . Quare illis ergo dicit, ut retrorsum redeant? Quia qui ante superbi erant ut caderent retro, humiles facti sunt ut resurgant. Quando enim ante sunt, praecedere volunt Dominum, meliores volunt esse quam Dominus: si autem retro sunt, ipsum agnoscunt meliorem, ipsum priorem, se posteriores, ut ille praecedat, illi sequantur. Proinde Petrum male sibi dantem consilium sic redarguit. Passurus enim Dominus erat pro salute nostra, et de ipsa passione quae futura erant praedicabat: et ait Petrus, Absit Domine; propitius tibi esto, non fiet hoc. Praecedere volebat Dominum, et consilium dare magistro. Dominus autem ut non eum faceret praecedentem, sed sequentem, Redi, inquit, retro satanas 69Matth. XVI, 22, 23 . Ideo, inquit, satanas, quia vis antecedere eum quem debes sequi: si autem retro fueris, et secutus fueris, jam non satanas. Quid ergo? Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam 70Ibid., 18 .