TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 5.] Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. Sic benedicam te in vita mea: jam in vita mea quam mihi donasti; non in illa quam ego elegi secundum mundum cum caeteris, inter multas vitas, sed quam dedisti mihi per misericordiam tuam, ut te laudarem. Sic benedicam te in vita mea. Quid est, sic? Ut misericordiae tuae tribuam vitam meam in qua te laudo; non meritis meis. Et in nomine tuo levabo manus meas. Leva ergo manus in oratione. Levavit pro nobis Dominus noster manus in cruce, et extensae sunt manus ejus pro nobis. Ideo extensae sunt manus ejus in cruce, ut manus nostrae extendantur in bona opera; quia crux ipsius misericordiam nobis praebuit. Ecce levavit ille manus, et obtulit pro nobis sacrificium Deo seipsum, et per illud sacrificium deleta sunt omnia peccata nostra. Levemus et nos manus nostras ad Deum in prece; et non confundentur manus nostrae levatae ad Deum, si exerceantur in bonis operibus. Quid enim facit qui levat manus? Unde praeceptum est ut levatis manibus oremus ad Deum? Apostolus enim dicit: Levantes puras manus, sine ira et disceptatione 17I Tim. II, 8 . Ut cum levas manus ad Deum, veniant tibi in mentem opera tua. Quia enim manus istae levantur ut impetres quod vis, ipsas manus cogitas in bonis operibus exercere, ne erubescant levari ad Deum. In nomine tuo levabo manus meas. Istae preces nostrae sunt in hac Idumaea, in hoc deserto, in terra sine aqua, et sine via, ubi nobis Christus est via 18Joan. XIV, 6; sed non via de hac terra. In nomine tuo levabo manus meas.

Notes

  1. 17. I Tim. II, 8
  2. 18. Joan. XIV, 6