Et in circuitu ejus tempestas valida. Valida tempestas, ventilatura tam magnam aream. Hac tempestate erit illa ventilatio, qua separabitur a sanctis omne immundum, a fidelibus omnis simulatio, a piis et trementibus verbum Dei omnis contemptor et superbus. Modo enim mixtura quaedam jacet a solis ortu usque ad occasum. Videamus ergo quomodo faciet qui venturus est, tempestate illa quid facturus, quae erit in circuitu ejus tempestas valida. Procul dubio ista tempestas quamdam separationem factura est. Ista est illa separatio, quam non exspectaverunt qui antequam ad littus venirent, retia disruperunt 29Luc. V, 6. In illa vero separatione fit quaedam malorum et bonorum distinctio. Alii sunt enim sequentes nunc Christum, expeditis humeris sine sarcina curarum saecularium, qui non frustra audierunt, Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me: qualibus dicitur, Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel 30Matth. XIX, 21, 28 . Alii ergo erunt judicantes cum Domino: alii vero judicandi, sed ad dexteram ponendi. Nam quia erunt quidam judicantes cum Domino, habemus apertissimum testimonium quod modo commemoravi: Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel.