Et ipsa justitia qualis est? quis illam pingit? Sapientia Dei quam pulchritudinem habet? Per illam pulchra sunt omnia, quae oculis placent: ei videndae, complectendae, corda mundanda sunt. Hujus nos amatores profitemur: ipsa nos componit, ut ei non displiceamus. Et quando nos reprehendunt homines in his rebus, in quibus ei quam diligimus placemus, quomodo parvi habemus reprehensores nostros, quomodo illos contemnimus et omnino nihili pendimus? Amatores lubrici et damnabiles feminarum, quando amatae ipsorum componunt illos secundum oculos suos, si ipsis placeant, non curant eos quibus displicent, putantes sibi sufficere quod earum oculis placent, ad quas affectant: et plerumque gravibus displicent, imo semper gravibus displicent, et meliore judicio reprehenduntur. Non bene tonsus es, dicit vir gravis lascivo adolescenti, non te decet cum talibus cincinnis incedere. Novit autem ille capillos illos placere nescio cui: odit te reprehendentem vero judicio, et servat in se quod placet perverso consilio. Inimicum te putat, quia turpitudinem demis. Fugit oculos tuos, et omnino non curat qua regula justitiae reprehendatur. Si ergo illi non curant reprehensores veraces, ut sint formosi fallaces; nos in his rebus in quibus placemus sapientiae Dei, debemus curare irrisores injustos, non Habentes oculos unde videant quod amamus? Haec cogitantes recti corde, Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite ei.