[«vers.» 7.] Quid praedicant coeli? quid confitebuntur in ecclesia sanctorum? «Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino?» Hoccine coeli confitebuntur, hoc coeli pluent? Quid? «Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino?» Inde securi praedicatores, quoniam nemo in nubibus aequabitur Domino. Magna laus vobis videtur, fratres, non aequari nubes Creatori. Si intelligatur sine mysterio ad litteram, non magna laus est, Domino non aequari nubes. Quid enim? stellae quae sunt supra nubes aequantur Domino? Quid enim? sol, luna, Angeli, coeli, vel comparari poterunt Domino? Quid est quod pro magno ait, «Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino?» Intelligimus, fratres, nubes istas sicut coelos, praedicatores esse veritatis; Prophetas, Apostolos, annuntiatores verbi Dei. Nam ista omnia genera praedicatorum nubes esse dictas, ex illa prophetia intelligimus, ubi Deus iratus vineae suae dixit, «Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem:» quam vineam explicat et designat apertissime, dicens, «Vinea Domini Sabaoth, domus Israel est» 13Isai. V, 6, 7 . Ne tu aliter intelligas vineam, et relictis hominibus significatis terram scruteris: «Vinea,» inquit, «Domini Sabaoth, domus Israel est.» Non intelligat aliud, se intelligat domus Israel esse vineam meam; se intelligat mihi non dedisse uvam, sed spinas; se intelligat ingratam exstitisse plantatori atque cultori, ingratam exstitisse irrigatori. Ergo si «vinea Domini Sabaoth, domus Israel est,» quid dixit iratus? «Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem.» Et revera ita fecit: missi sunt Apostoli tanquam nubes, ut pluerent Judaeis; et illi verbum Dei repellentes quia pro uva spinas dederunt, dixerunt Apostoli, «Ad vos missi eramus; sed quia repulistis verbum Dei, imus ad Gentes» 14Act. XIII, 46 . Ex illo coeperunt nubes non pluere pluviam super vineam illam. Si igitur nubes sunt praedicatores veritatis, quaeramus primo quare sint nubes. Iidem quippe coeli, iidem nubes: coeli propter fulgorem veritatis, nubes propter occulta carnis: nubes enim omnes nebulosae sunt, propter mortalitatem; et veniunt, et transeunt. Propter ipsa occulta carnis, id est, occulta nubium, ait Apostolus: «Nolite ante tempus quidquam judicare, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum» 15I Cor. IV, 5 . Nunc ergo quid loquatur homo, vides; quid gestet in corde, non vides: quod exprimitur de nube, vides; quod servatur in nube, non vides. Cujus enim oculi nubem penetrant? Ergo nubes in carne praedicatores veritatis. Venit et ipse omnium Creator in carne. Sed «quis in nubibus aequabitur Domino? Quis» ergo «in nubibus aequabitur Domino? et quis similis erit Domino in filiis Dei?» Ergo nemo in filiis Dei similis erit Filio Dei. Et ipse dictus est Filius Dei, et nos dicti sumus filii Dei; sed «quis similis erit Domino in filiis Dei?» Ille unicus, nos multi; ille unus, nos in illo unum; ille natus, nos adoptati; ille ab aeterno Filius genitus per naturam, nos a tempore facti per gratiam; ille sine ullo peccato, nos per illum liberati a peccato. «Quis» ergo «in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Domino in filiis Dei?» Dicimur nubes propter carnem, et sumus praedicatores veritatis propter imbrem nubium; sed caro nostra aliter venit, caro illius aliter. Dicimur et filii Dei, sed ille aliter Filius Dei. Illius nubes ex virgine, ille Filius ex aeternitate, Patri aequalis. «Quis» ergo «in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Domino in filiis Dei?» Dicat ipse Dominus utrum similem inveniat. «Quem me dicunt homines esse filium hominis?» Ecce enim quia videor, quia conspicior, quia inter vos ambulo, et fortasse praesentia vilui; dicite «quem me dicunt homines esse filium hominis?» Certe quia filium hominis vident, nubem vident: dicant, vel dicite «quem me dicunt homines esse.» Et responderunt dicta hominum: «Alii dicunt Jeremiam, alii Eliam, alii Joannem Baptistam, aut unum ex Prophetis.» Nominatae sunt multae nubes et filii Dei. Etenim quia justi et sancti, utique et ipsi filii Dei: Jeremias, Elias, Joannes, filii Dei; et nubes, quia praedicatores Dei. Dixistis quas nubes me homines esse putent, et in quibus filiis Dei me homines numerent: dicite et vos «quem me dicitis esse.» Respondens Petrus pro omnibus, pro unitate unus: «Tu es,» inquit, «Christus Filius Dei vivi 16Matth. XVI, 13-16 . Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Domino inter filios Dei? Tu es Christus Filius Dei vivi;» non quomodo filii Dei qui tibi non aequantur: venisti in carne; sed non quomodo nubes quae tibi non aequantur.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 13. Isai. V, 6, 7
- 14. Act. XIII, 46
- 15. I Cor. IV, 5
- 16. Matth. XVI, 13-16