Deliciae spiritus nostri divina cantica, ubi et fletus sine gaudio non est. Fideli homini et peregrino in saeculo, nulla est jucundior recordatio, quam civitatis illius unde peregrinatur: sed recordatio civitatis in peregrinatione, non est sine dolore atque suspirio. Spes tamen certa reditus nostri, etiam peregrinando tristes consolatur et exhortatur. Rapiant cor vestrum verba Dei, et possessor vester vindicet sibi possessionem suam, id est mentes vestras, ne avertantur in aliud. Unusquisque vestrum totus hic sit, ut hic non sit: id est, totus sit in verbo Dei, quod sonat in terra ut ab eo exaltetur, et non sit in terra. Ideo enim Deus nobiscum, ut et nos cum illo. Qui enim ut nobiscum esset, descendit ad nos, facit, ut cum illo simus, ascendere ad se. Interim ipse peregrinationem nostram non fastidivit; quia nusquam est peregrinus, qui condidit omnia.