[vers. 4, 5.] Quare autem hoc habent peccatores, dicit breviter: Quia non est declinatio mortis eorum; et firmamentum in flagello eorum. In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Jam intellexi, inquit, quare illi habent pacem, et florent in terra; quia morti eorum non est declinatio, id est, quia certa mors et aeterna eos manet, quae nec declinat ab eis, nec ipsi ab ea declinare possunt. Quia non est declinatio mortis eorum; et firmamentum in flagello eorum. Et est firmamentum in flagello eorum: non est enim temporale flagellum eorum, sed firmum in sempiternum. Propter haec ergo mala quae illis aeterna futura sunt, modo quid? In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Numquid et ipse diabolus cum hominibus non flagellatur, cui tamen aeternum supplicium praeparatur?