In finem, ne corrumpas ipsi David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saül in speluncam. Referentes nos ad sanctam Scripturam, invenimus quidem sanctum David illum regem Israel, ex quo etiam nomen accepit Psalterium Davidicum, persecutorem passum fuisse Saülem regem ipsius populi 6I Reg. XXIV, 1-4, sicut multi vestrum noverunt, qui Scripturas vel attigerunt vel audierunt. Habuit ergo persecutorem Saülem rex David: et cum esset ille mitissimus, ille ferocissimus; ille lenis, ille invidus; ille patiens, ille crudelis; ille beneficus, ille ingratus; pertulit eum tanta lenitate, ut cum eum accepisset in manus, non illum attigisset, non laesisset. Accepit enim a Domino Deo potestatem, ut si vellet, occideret Saülem ipse David; et elegit parcere quam occidere. Ille autem nec tali beneficio victus est, ut desineret persequi. Invenimus ergo illo tempore, quando Saül David persequebatur, regem futurum et praedestinatum rex jam reprobatus, quod fugerit a facie Saül in speluncam ipse David. Quid ergo hoc ad Christum? Si omnia quae tunc agebantur, figurae erant futurorum, invenimus ibi Christum, et multo maxime. Nam illud, Ne corrumpas in tituli inscriptionem, non video quomodo pertineat ad illum David. Non enim aliquis titulus inscriptus erat ipsi David, quem voluit corrumpere Saül. Videmus autem in passione Domini scriptum fuisse titulum, Rex Judaeorum; ut ille titulus exprobraret frontem ipsorum, quod a rege suo manus non abstinuerunt. In illis enim Saül erat, in Christo David erat. Christus enim, sicut dicit apostolicum Evangelium, est, quod novimus, quod confitemur, ex semine David secundum carnem 7Rom. I, 3, et Matth. I, 1 : nam secundum divinitatem supra David, supra omnes homines, supra coelum et terram, supra Angelos, supra omnia visibilia et invisibilia; quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 8Joan. I, 3: dignatus tamen homo fieri ex semine David ad nos venit; quia de tribu David natus est, unde virgo Maria quae peperit Christum 9Luc. I, 27, et II, 4. Inscriptus itaque titulus ille est, Rex Judaeorum. Saül, ut diximus, populus Judaeorum erat; David Christus erat: titulus ibi, Rex Judaeorum. Indignati sunt Judaei, quia inscriptus erat titulus, Rex Judaeorum: puduit illos habere regem quem crucifigere potuerunt. Non enim viderunt quia ipsa crux, in qua eum fixerunt, futura erat in frontibus regum. Cum ergo indignarentur ex illo titulo, adierunt Pilatum judicem, cui obtulerant occidendum Christum, et dixerunt ad eum: Noli scribere sic, Rex Judaeorum; sed scribe quia ipse dixit se regem esse Judaeorum. Et quia jam cantatum erat per Spiritum sanctum, In finem; ne corrumpas in tituli inscriptionem, respondit eis Pilatus, Quod scripsi scripsi 10Joan. XIX, 19-22 : quid mihi suggeritis falsitatem? Ego non corrumpo veritatem.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 6. I Reg. XXIV, 1-4
- 7. Rom. I, 3, et Matth. I, 1
- 8. Joan. I, 3
- 9. Luc. I, 27, et II, 4
- 10. Joan. XIX, 19-22