[«vers. 5.] Considerabam in dexteram, et videbam.» In dexteram considerabat, et videbat: in sinistram qui considerat, excaecatur. Quid est in dexteram considerare? Ubi erunt illi quibus dicetur: «Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum.» Erunt enim quidam in sinistra, quibus dicetur: «Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus» 34Matth. XXV, 34, 41 . Fremente ergo toto mundo et minante in persecutionibus, crebrescentibus undique insultationibus hominum atque terroribus, ille contemnens praesentia, respiciebat in futura, attendebat in dexteram ubi futurus est; ibi esse meditabatur, illuc attendebat, et videbat, et ideo omnia ferebat: illi autem qui persequebantur, non videbant. Ideo cum diceret, «Considerabam in dexteram, et videbam;» secutus ait, «Et non erat qui cognosceret me.» Cum enim toleras omnia, quis novit quid attendas; utrum in dexteram oculum dirigas, an in sinistram? In eo quod toleras, si laudem hominum quaeris, in sinistram attendisti: in eo quod toleras, si promissa Dei quaeris, in dexteram attendisti. Attendisti in dexteram, videbis: attendisti in sinistram, excaecaberis. Sed et cum vides in dexteram, non erit qui te agnoscat. Quis enim te consolatur, nisi Dominus cui dicis, «Et tu cognovisti semitas meas? Nec erat qui cognosceret me.»