TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 13.] Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Quod in capite est, hoc in corpore. Quid est, non compungar? Jam non moriar. Compunctus est enim cum in cruce penderet, lancea percussus est 36Joan. XIX, 34. Caput ergo nostrum dicit, Non compungar, jam non moriar. Nos autem quid dicimus propter dedicationem domus? Non nos compungat conscientia stimulis peccatorum. Dimittentur enim omnia, et tunc liberi erimus. Ut cantet tibi, inquit, gloria mea, non humilitas. Si nostra, et Christi: quia corpus Christi nos. Quare? Quia quamvis Christus sedeat in coelo, dicturus est quibusdam: Esurivi, et dedistis mihi manducare 37Matth. XXV, 35 . Et ibi est, et hic: ibi in se, hic in nobis. Quid ergo ait? Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Gemit tibi humilitas mea, cantabit tibi gloria mea. Jam in fine: Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi. Quid est, in aeternum confitebor tibi? In aeternum laudabo te, quia diximus esse confessionem et in laudibus, non tantum in peccatis. Confitere ergo modo quod tu fecisti in Deum, et confiteberis quid tibi fecerit Deus. Quid fecisti? Peccata. Quid Deus? Confitenti iniquitatem tuam dimittit tibi peccata tua, ut ei postea laudes ipsius confitens in aeternum, non compungaris peccato.

Notes

  1. 36. Joan. XIX, 34
  2. 37. Matth. XXV, 35