Et dolor meus ante me est semper. Quis dolor? Forte de flagello. Et vere, fratres mei, vere dicam vobis, flagella sua dolent homines; quare flagellantur non dolent. Non erat iste sic. Audite, fratres mei: Nescio quis si damnum patitur, proclivior est ut dicat, Indigne passus sum, quam ut consideret quare passus sit; dolens damnum pecuniae, non dolens justitiae. Si peccasti, thesaurum tuum interiorem dole: nihil habes in domo, sed forte inanior es corde: si autem plenum est cor bono suo, Deo tuo; quare non dicis: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum 61Job I, 21? Unde ergo iste dolebat? de flagello quo flagellabatur? Absit. Et dolor meus, inquit, ante me est semper. Et quasi diceremus, quis dolor? unde dolor? Quoniam iniquitatem meam ego pronuntio, et curam geram pro peccato meo. Ecce unde dolor. Non de flagello dolor: de vulnere, non de medicina. Nam flagellum medicamentum est contra peccata. Audite, fratres: christiani sumus; et tamen plerumque si filius cujusquam moriatur, plangit illum; si peccet, non illum plangit. Tunc plangeret, tunc doleret, cum peccantem videret; tunc modum imponeret, tunc normam vivendi doceret, disciplinam daret: aut si fecit, et ille non audivit, tunc erat plangendus; tunc pejus mortuus luxuriose vivens, quam moriendo luxuriam finiens: tunc ergo quando ista faciebat in domo tua, non solum mortuus erat, sed et putebat. Haec dolenda sunt, illa sustinenda: illa ferenda, ista plangenda. Plangenda autem, quomodo audistis plangere istum: Quoniam iniquitatem meam ego pronuntio, et curam geram pro peccato meo. Ne securus sis, cum confessus fueris peccatum tuum, tanquam semper praeparatus ad confitendum et committendum peccatum. Sic pronuntia iniquitatem tuam, ut curam geras pro peccato tuo. Quid est, curam gerere pro peccato tuo? Curam gerere pro vulnere tuo. Si diceres, Curam geram pro vulnere meo; quid intelligeretur, nisi, Dabo operam ut sanetur? Hoc est enim curam gerere pro delicto, semper niti, semper intendere, semper studiose et sedulo agere ut sanes peccatum. Ecce de die in diem plangis peccatum tuum, sed forte lacrymae currunt, et manus cessant. Fiant eleemosynae, redimantur peccata, gaudeat indigens de dato tuo, ut et tu gaudeas de dato Dei. Eget ille, eges et tu: eget ille ad te, eges et tu ad Deum. Tu contemnis egentem tui, Deus non te contemnet egentem sui? Ergo impleto tu egentis inopiam, ut impleat Deus interiora tua. Hoc est, Curam geram pro peccato meo, faciam omnia quaecumque facienda sunt, ad abolendum et sanandum peccatum meum. Et curam geram pro peccato meo.