TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Attendite et ipsum mendacium falsorum testium in Evangelio, et videte quia de resurrectione est. Cum enim Domino dictum esset, Quod signum ostendis nobis, quia ista facis? excepto eo quod dixerat de Jona, per aliam similitudinem hoc ipsum item dixit, ut noveritis hoc proprium signum maxime commendatum: Solvite templum, inquit, hoc; et in tribus diebus excitabo illud. Et illi dixerunt: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc; et tu in triduo excitabis illud? Et evangelista, quid illud esset exponens: Hoc autem, inquit, dicebat Jesus de templo corporis sui 29Joan. II, 18-21 . Ecce hanc potentiam suam hominibus se demonstraturum dicebat, unde similitudinem de templo dederat, propter carnem suam quae erat templum latentis intus divinitatis. Unde Judaei templum foris videbant; numen intus habitans non videbant. Ex istis verbis Domini concinnaverunt falsi testes mendacium, quod contra eum dicerent, ex his ipsis ubi commendavit resurrectionem suam futuram, loquens de templo. Dixerunt enim falsi testes adversus eum, cum quaereretur ab eis quid illum audissent dixisse: Audivimus eum dicentem, Solvam templum hoc, et post triduum resuscitabo illud 30Matth. XXVI, 61 . Post triduum resuscitabo, audierant: Solvam, non audierant; sed audierant, Solvite. Unum verbum mutaverunt, et paucas litteras, ut falsum testimonium molirentur. Sed cui mutas verbum, o humana vanitas, o humana infirmitas? Verbo incommutabili verbum mutas! Mutas tu tuum verbum; numquid mutas Dei Verbum? Unde alio loco dicitur: Et mentita est iniquitas sibi 31Psal. XXVI, 12 . Quare ergo tibi mentiti sunt inimici tui, o Domine, cui jubilat omnis terra? In multitudine potentiae tuae mentientur tibi inimici tui. Dicent, Solvam; cum tu dixeris, Solvite. Quare te dixerunt dixisse, Solvam; et non dixerunt quod tu dixisti, Solvite? Ut quasi ipsi se a crimine soluti templi defenderent sine causa. Christus enim, quia voluit, mortuus est: et tamen vos occidistis. Ecce concedimus vobis, o mendaces; ipse solvit templum. Dictum est enim ab Apostolo: Qui me dilexit et tradidit semetipsum pro me 32Gal. II, 20 . Dictum est de Patre: Qui proprio Filio suo non pepercit; sed pro nobis omnibus tradidit illum 33Rom. VIII, 32 . Si ergo Pater Filium tradidit, et Filius semetipsum tradidit; Judas quid fecit? Pater tradendo Filium ad mortem pro nobis, bene fecit: Christus tradendo seipsum pro nobis, fecit bene: tradendo Judas magistrum pro avaritia sua, fecit male. Non enim quod nobis praestitum est de passione Christi, malitiae Judae deputabitur: habebit ille mercedem malitiae; Christus laudem gratiae. Prorsus ipse solverit templum; ipse solverit qui dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam; et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me; sed ego ipse pono eam a me, et iterum sumo eam 34Joan. X, 18 . Ipse solverit templum gratia sua, malitia vestra. In multitudine potentiae tuae mentientur tibi inimici tui. Ecce mentiuntur, ecce creditur eis, ecce opprimeris, ecce crucifigeris, ecce insultatur tibi, ecce caput agitatur: Si Filius Dei est, descendat de cruce 35Matth. XXVII, 40 . Ecce quando vis animam ponis, et lancea latus percuteris 36Joan. XIX, 34, et Sacramenta de latere tuo defluunt; deponeris de ligno, involveris linteaminibus, poneris in sepulcro, adduntur custodes ne tollant te discipuli tui; venit hora resurrectionis tuae, terra concutitur, monumenta scinduntur, resurgis occultus, appares manifestus. Ubi sunt ergo illi mendaces? ubi est falsum testimonium malevolentiae? Nonne in multitudine potentiae tuae mentiti sunt tibi inimici tui?

Notes

  1. 29. Joan. II, 18-21
  2. 30. Matth. XXVI, 61
  3. 31. Psal. XXVI, 12
  4. 32. Gal. II, 20
  5. 33. Rom. VIII, 32
  6. 34. Joan. X, 18
  7. 35. Matth. XXVII, 40
  8. 36. Joan. XIX, 34