TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 1.] Inscribitur in titulo psalmus iste, In finem, canticum Psalmi resurrectionis. In finem cum auditis, quando Psalmi pronuntiantur, in Christum intelligite; dicente Apostolo: Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti 1Rom. X, 4 . Quomodo ergo hic cantetur resurrectio, et cujus resurrectio, quantum ipse donare et aperire dignatur, audietis. Resurrectionem enim Christiani novimus in capite nostro jam factam, et in membris futuram. Caput Ecclesiae Christus est, membra Christi Ecclesia 2Coloss. I, 18. Quod praecessit in capite, sequetur in corpore. Haec est spes nostra: ad hoc credimus, ad hoc duramus, et perseveramus in tanta malignitate hujus saeculi, consolante nos spe, antequam spes fiat res. Res enim erit cum et nos resurrexerimus, et in coelestem habitum commutati, aequales Angelis facti fuerimus. Quis hoc sperare auderet, nisi veritas promitteret? Hanc autem spem promissam sibi Judaei tenebant; et de bonis et quasi justis operibus multum gloriabantur, quod acceperant Legem secundum quam vivendo et hic haberent bona carnalia, et in resurrectione mortuorum talia sperabant de qualibus hic gaudebant. Propterea Sadducaeis, qui negabant futuram resurrectionem, Judaei respondere non poterant proponentibus quaestionem, quam Domino proposuerunt iidem Sadducaei. Hinc enim intelligimus eos hanc quaestionem solvere non potuisse, quia Domino solvente mirati sunt. Proponebant ergo Sadducaei quaestionem de quadam muliere, quae habuit septem viros; non simul, sed succedentes sibi. Erat enim hoc legis ad populum propagandum, ut qui forte sine liberis defungeretur, frater ejus, si haberet, acciperet uxorem ejus, ad suscitandum semen fratri suo 3Deut. XXV, 5. Proposita ergo illa muliere, quae habuit septem viros omnes mortuos sine liberis, et ad hoc officium implendum ducentes fratris uxorem, dixerunt quaerentes: In resurrectione cujus eorum erit uxor? Procul dubio Judaei non fatigarentur, non deficerent in ista quaestione, si non talia sibi in resurrectione sperarent, qualia agebant in hac vita. Dominus autem aequalitatem Angelorum promittens, non humanam carnis corruptionem, ait illis: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. In resurrectione enim neque nubent, neque uxores ducent: neque enim incipient mori, sed erunt aequales Angelis Dei 4Matth. XXII, 23-30, et Luc. XX, 27-36 . Demonstravit quod ibi sit necessaria successio, ubi doletur decessio: ibi quia decessores non erunt, nec successores quaerentur. Ad hoc enim subjecit: Non enim incipient mori. Verumtamen quia Judaei tenebant, etsi carnaliter, spem resurrectionis futurae, gavisi sunt responsum esse Sadducaeis, cum quibus illis erat de hac ancipiti et obscura quaestione certamen. Tenebant ergo Judaei spem resurrectionis mortuorum; et solos se ad beatam vitam resurrecturos sperabant propter opus Legis, et propter justificationes Scripturarum, quas habebant soli Judaei, et Gentes non habebant. Crucifixus est Christus; caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret 5Rom. XI, 25 : hoc Apostolo dicente. Coepit etiam Gentibus promitti resurrectio mortuorum, credentibus in Jesum Christum quod resurrexerit. Inde psalmus iste est adversus praesumptionem et superbiam Judaeorum, pro fide Gentium ad eamdem spem resurrectionis vocatarum.

Notes

  1. 1. Rom. X, 4
  2. 2. Coloss. I, 18
  3. 3. Deut. XXV, 5
  4. 4. Matth. XXII, 23-30, et Luc. XX, 27-36
  5. 5. Rom. XI, 25