Sed sive superior, sive ista sit congruentior hujus loci expositio, sine praejudicio alterius alicujus melioris aut paris, convenientissime sequitur, Domiminus judicat populos. Sive enim in altum regressus est, cum post resurrectionem ascendit in coelum, bene sequitur, Dominus judicat populos; quia inde venturus est judicare vivos et mortuos: sive in altum regrediatur cum peccatores christianos deserit intelligentia veritatis; quia de ipso adventu dictum est: Putas veniens Filius hominis inveniet fidem super terram 28Luc. XVIII, 8 ? Dominus ergo judicat populos. Quis Dominus, nisi Jesus Christus? Pater enim non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio 29Joan. V, 22 . Quapropter haec anima quae perfecte orat, vide quemadmodum non timeat judicii diem, et vere securo desiderio dicat in oratione, Veniat regnum tuum 30Matth. VI, 10 : Judica, inquit, me, Domine, secundum justitiam meam. In superiori psalmo infirmus deprecabatur, misericordiam potius implorans Dei, quam commemorans ullum meritum suum; quoniam Filius Dei peccatores venit vocare in poenitentiam 31Luc. V, 32. Itaque ibi dixerat, Salvum me fac, Domine, propter misericordiam tuam, id est non propter meritum meum; nunc autem quoniam vocatus tenuit et servavit praecepta quae accepit, audet dicere: Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me. Ista est vera innocentia, quae nec inimico nocet; itaque bene se judicari postulat secundum innocentiam suam, qui vere dicere potuit: Si reddidi retribuentibus mihi mala 32Psal. VII, 5 . Quod autem addidit, super me, non ad innocentiam tantum, sed ad justitiam quoque subaudiri potest; ut iste sit sensus: Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam, quae justitia et innocentia super me est. Quo additamento demonstrat id ipsum quod anima justa est et innocens, non per se habere, sed per illustrantem et illuminantem Deum; de hac enim dicit in alio Psalmo, Tu illuminabis lucernam meam, Domine 33Psal. XVII, 29 ; et de Joanne dicitur, quia non erat ille lumen, sed testimonium perhibebat de lumine 34Joan. I, 8 . Ille erat lucerna ardens et lucens 35Joan. V, 35 . Lumen ergo illud unde animae tanquam lucernae accenduntur, non alieno, sed proprio splendore praefulget, quod est ipsa veritas. Ita ergo dicitur, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me, tanquam si lucerna ardens et lucens diceret: Judica me secundum flammam quae super me est, id est, non qua sum ego, sed qua fulgeo accensa de te.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 28. Luc. XVIII, 8
- 29. Joan. V, 22
- 30. Matth. VI, 10
- 31. Luc. V, 32
- 32. Psal. VII, 5
- 33. Psal. XVII, 29
- 34. Joan. I, 8
- 35. Joan. V, 35