[«vers. 3.] Locuti sunt adversum me lingua dolosa:» tunc utique quando eum tanquam magistrum bonum captiosa adulatione laudabant. Unde alibi dicitur: «Et qui laudabant me, adversus me jurabant» 4Psal. CI, 9 . Deinde quia eruperunt clamantes, «Crucifige, crucifige» 5Joan. IX, 6 ; secutus adjunxit, «Et sermonibus odii circumdederunt me.» Illi qui lingua dolosa, quasi non odii, sed dilectionis verba locuti sunt; ideo «adversus me,» quia hoc insidiando faciebant; postea «sermonibus,» non falsae et dolosae dilectionis, sed aperti «odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis.» Sicut autem pii gratis amant Christum, sic impii gratis oderunt; quia sicut veritas nullo extra eam proposito commodo propter seipsam expetitur ab optimis, ita iniquitas a pessimis. Unde et apud auctores saecularium litterarum dictum est de quodam pessimo: «Gratuito potius malus atque crudelis erat 6Salust., de Bello Catil.».