[vers. 16.] Erue me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae. Expressit latinus interpres verbo minus latino proprietatem tamen ex graeco. Nam omnes novimus latine non dici sanguines, nec sanguina; tamen quia ita graecus posuit plurali numero, non sine causa, nisi quia hoc invenit in prima lingua hebraea, maluit pius interpres minus latine aliquid dicere, quam minus proprie. Quare ergo pluraliter dixit: de sanguinibus? In multis sanguinibus, tanquam in origine carnis peccati, multa peccata intelligi voluit. Ad ipsa peccata respiciens Apostolus, quae veniunt de corruptione carnis et sanguinis, ait: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Nam utique secundum fidem veram ejusdem apostoli, caro ista resurget, et ipsa merebitur incorruptionem, dicente ipso: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem 44I Cor. XV, 50, 53 . Quia ergo corruptio ista de peccato est, ipsius nomine appellantur peccata: quemadmodum dicitur lingua et illud frustum carnis et membrum quod in ore movetur, cum verba distinguimus, et lingua quod per linguam fit, sicut dicimus aliam linguam graecam, aliam latinam: non enim caro diversa est, sed sonus. Quomodo ergo dicitur lingua, locutio quae fit per linguam: sic dicitur et sanguis, iniquitas quae fit per sanguinem. Attendens ergo multas iniquitates suas, et illud superius, Et omnes iniquitates meas dele; et eas tribuens corruptioni carnis et sanguinis, Libera me, inquit, de sanguinibus: hoc est, Libera me ab iniquitatibus, munda me ab omni corruptione. Incorruptionem enim desiderat qui dicit, Libera me de sanguinibus: quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque corruptio incorruptionem. Erue me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae. Ostendit quia cum fuerit salus perfecta in isto corpore, corruptio in eo non erit, quae intelligitur nomine carnis et sanguinis: ipsa est enim perfecta sanitas corporis. Nam modo quomodo sanum est quod labitur, quod indiget, quod habet perpetuam quamdam aegritudinem famis et sitis? Haec tunc non erunt: quia esca ventri, et venter escis 45Id. VI, 13. Deus autem et hunc et has evacuabit, Erit forma corporis perfecta ex Deo, absorpta morte in victoriam 46Id. XV, 54, nulla subrepente defectione, nullis mutata aetatibus, nullo labore lassata ut cibo fulciatur, et aliqua esca reficiatur. Sed non erimus sine esca et potu: ipse erit cibus noster Deus et potus noster. Solus ille cibus reficit nec deficit. Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae. Modo enim jam in ipsa salute sumus. Audi Apostolum: Spe enim salvi facti sumus. Et vide quia de ipsa salute corporis dicebat: In nobismetipsis, inquit, ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 47Rom. VIII, 23, 25 . Qui perseveraverit usque in finem, ipsa est illa patientia: hic salvus erit 48Matth. X, 21, et XXIV, 13, ipsa est salus quam nondum habemus, sed habituri sumus. Nondum est res, sed certa spes. Et exsultabit lingua mea justitiam tuam.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 44. I Cor. XV, 50, 53
- 45. Id. VI, 13
- 46. Id. XV, 54
- 47. Rom. VIII, 23, 25
- 48. Matth. X, 21, et XXIV, 13