TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ad reliqua Psalmi intendamus animum, Dominumque et Deum nostrum, et de sanitate intelligendi, et de fructu bene agendi deprecemur. Quo usque hesterno die disputatum sit, credo meminisse Charitatem Vestram: ex ipso loco hodie sumamus exordium. Intelligimus enim hic vocem Christi; vocem scilicet capitis et corporis Christi. Christum cum audis, noli sponsum a sponsa separare, et intellige magnum illud sacramentum: Erunt duo in carne una 46Ephes. V, 31 . Si duo in carne una, quare non et in voce una? Non enim tentationes caput hic pertulit, et corpus non perfert: aut vero fuit causa patiendi capiti, nisi ut corpori praeberet exemplum. Dominus enim voluntate passus est, nos necessitate: ille miseratione, nos conditione. Proinde illius voluntaria passio, nostra est necessaria consolatio; ut quando talia forte perpetimur, intueamur caput nostrum, ut ejus exemplo commoniti dicamus nobis: Si ille, quid nos? Et quemadmodum ille, ita et nos. Quantumlibet enim saevierit inimicus, usque ad mortem corporis accedere potuit: quod corpus nec ipsum exstinguere potuit in Domino, quia tertio die resurrexit. Quod in illo factum est die tertio, hoc in nostro in fine saeculi. Spes resurrectionis nostrae differtur, numquid aufertur? Cognoscamus hic ergo voces Christi, carissimi, et separemus eas a vocibus impiorum. Voces sunt enim corporis persecutionem angustiasque et tentationes in hoc saeculo patientis. Sed quoniam multi hic patiuntur, et pro peccatis et pro sceleribus suis; magna vigilantia discernenda est causa, non poena. Sceleratus enim potest habere martyris similem poenam, sed tamen dissimilem causam. Tres erant in cruce 47Luc. XXIII, 33, unus Salvator, alius salvandus, alius damnandus: omnium par poena, sed impar causa.

Notes

  1. 46. Ephes. V, 31
  2. 47. Luc. XXIII, 33