[vers. 54.] Deinde sequitur: Et induxit eos in montem sanctificationis suae. Quanto melius in sanctam Ecclesiam? Montem quem acquisivit dextera ejus. Quanto est Ecclesia sublimior quam acquisivit Christus, de quo dictum est: Et brachium Domini cui revelatum est 102Isai. LIII, 1 ? Et ejecit a facie eorum Gentes: et a facie fidelium suorum; nam quodammodo Gentes sunt, gentilium errorum maligni spiritus. Et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis. Et in nobis omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult 103I Cor. XII, 11 .