[«vers. 9.] Exime me de inimicis meis, Domine; quia ad te confugi.» Qui aliquando a te fugi, «ad te confugi.» Fugit enim Adam a facie Dei, et abscondit se inter ligna paradisi 72Gen. III, 8 , ut de illo diceretur in libro Job: «Tanquam servus fugiens Dominum suum, et consecutus umbram» 73Job VII, 2, sec. LXX . Fugit a facie Domini sui, et consecutus est umbram: ad umbram enim fugit inter ligna paradisi. Vae si permanserit in umbra; ne postea dicatur, «Transierunt omnia tanquam umbra» 74Sap. V, 9 . «Exime me de inimicis meis.» Non ego hic inimicos homines cogito: «Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem.» Sed adversus quos? «Adversus principes et potestates, rectores mundi.» Cujus mundi? Non enim coeli et terrae; non enim regunt quod non fecerunt. «Rectores mundi;» sed cujus mundi? «Tenebrarum harum.» Quarum tenebrarum? Utique iniquorum. «Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino» 75Ephes. V, 8 . «Rectores mundi, tenebrarum harum,» rectores iniquorum; contra hos habetis luctamen. Magnum praelium vobis est, hostem non videre et vincere. «Adversus rectores mundi tenebrarum harum;» diabolum scilicet et angelos ejus 76Id. VI, 12 : non illius mundi rectores, de quo dicitur, «Et mundus per eum factus est;» sed illius mundi, de quo dicitur, «Et mundus eum non cognovit» 77Joan. I, 10 . «Exime me de inimicis meis, Domine; quia ad te confugi. De inimicis meis;» non Juda, sed qui implevit Judam. Illum patior visum, illum expugno non visum. Accepit enim buccellam Judas, et intravit in eum satanas 78Id. XIII, 27 : ut iste David persecutionem pateretur a filio suo. Quam multos Judas implet satanas, indigne accipientes buccellam ad judicium suum! Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit 79I Cor. XI, 29 . Non malum est quod datur, sed bonum malo in judicium datur. Bene esse non potest male accipienti quod bonum est. Ergo «exime me ab inimicis meis; quia ad te confugi.» Quo enim fugerem? «Quo ibo a spiritu tuo? Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero in infernum, ades.» Quid ergo restat? «Si assumpsero pennas meas ut columba, et volabo in extrema maris;» id est, ut spe habitem in finem saeculi: «etenim illuc manus tua deducet me, et perducet me dextera tua» 80Psal. CXXXVIII, 7-10 . «Exime me de inimicis meis; quoniam ad te confugi, Domine.»
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 72. Gen. III, 8
- 73. Job VII, 2, sec. LXX
- 74. Sap. V, 9
- 75. Ephes. V, 8
- 76. Id. VI, 12
- 77. Joan. I, 10
- 78. Id. XIII, 27
- 79. I Cor. XI, 29
- 80. Psal. CXXXVIII, 7-10