TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 14.] Et fui flagellatus tota die. A me non recedunt flagella Dei. Bene servio; et flagellor, non servit, et ornatur. Magnam quaestionem sibi fecit. Agitatur anima, transit anima transitura ad contemnenda terrena et concupiscenda aeterna. Transitus est ipsius animae in hac cogitatione: ubi fluctuat in quadam tempestate, perventura est ad portum. Et quomodo solent aegri, qui lentius aegrotant cum sanitas longe est, vicina sanitate plus aestuant: accessionem creticam medici vocant, per quam transitur ad sanitatem; major ibi aestus, sed ducens ad salutem; major ibi ardor, sed vicina refectio: sic ergo et hic aestuat. Nam periculosa verba sunt, fratres, molesta, et pene blasphema, Quomodo scivit Deus? Hoc est et pene: non dixit, Nescivit Deus; non dixit, Non est scientia in Altissimo: sed quasi quaerens, haesitans, dubitans Hoc est quod ait paulo ante: Pene effusi sunt gressus mei. Quomodo scivit Deus, et si est scientia in Altissimo? Non confirmat; sed ipsa dubitatio periculosa est. Per periculum transit ad sanitatem. Audi jam sanitatem: Ergo in vanum justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas: et fui flagellatus tota die, et argutio mea in matutinum. Argutio, correptio est: qui arguitur, corripitur. Quid est, in matutinum? Non differtur. Differtur impiorum; mea non differtur: illa sera, vel nulla est; mea in matutinum. Et fui flagellatus tota die, et argutio mea in matutinum.