[«vers» 3.] Quasi quaereres iterum, Quibus dilectis? «Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris.» Quando dicit, «fructus ventris;» parturiti sunt filii isti. Est quaedam mulier, in qua spiritualiter ostenditur quod dictum est Evae: «In gemitu parturies.» Parit enim Ecclesia filios conjux Christi; et si parit, parturit. In cujus figura etiam Eva «mater vivorum» appellata est 31Gen. III, 16, 20 . In membris parturientis erat ille qui dicebat: «Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis» 32Galat. IV, 19 . Sed non frustra parturivit, nec frustra peperit: erit semen sanctum in resurrectione mortuorum; abundabunt justi, qui diffusi sunt modo toto orbe terrarum. Gemit illos Ecclesia, parturit illos Ecclesia: in illa autem resurrectione mortuorum apparebit partus Ecclesiae, transiet dolor et gemitus. Et quid dicetur? «Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris.» Hujus «fructus», non, hic fructus; «merces» hujus «fructus ventris.» Quae est ipsa merces? Resurgere a mortuis. Quae est ipsa merces? Surgere, posteaquam sedisti. Quae est ipsa merces? Laetari posteaquam manducasti panem doloris. Cujus ventris? Ecclesiae: in cujus ventre, quia ejus typum Rebecca gestabat, duo illi gemini tanquam duo populi luctabantur 33Gen. XXV, 22, 23 . Una mater in visceribus suis dissentientes fratres nondum natos continebat: pulsabant materna viscera discordiis internis; gemebat illa, vim patiebatur; sed pariens discernebat quos geminos praegnans pertulerat. Sic et modo, fratres, quamdiu gemitus datus est Ecclesiae, quamdiu parturit Ecclesia, ipsi sunt intus et boni et mali. Fructus autem ventris in Jacob erat, quia ipsum dilexit mater. «Jacob dilexi,» dicit Deus, «Esau autem odio habui» 34Malach. I, 2, 3; Rom. IX, 13 . Ambo de uno utero processerunt; unus amari meruit, alius reprobari. In dilectis ergo ejus fructus erit. Ergo «merces fructus ventris.»
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 31. Gen. III, 16, 20
- 32. Galat. IV, 19
- 33. Gen. XXV, 22, 23
- 34. Malach. I, 2, 3; Rom. IX, 13