«Quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem.» Ubi mandavit? In fratribus qui habitant in unum. Ibi praecepit benedictionem, ibi benedicunt Dominum qui habitant concorditer. Nam in discordia non benedicis Dominum. Sine causa dicis quia lingua tua sonat benedictionem Domini, si corde non sones: ore benedicis, et corde maledicis. «Ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant» 31Psal. LXI, 5 . Numquid verba nostra sunt? Significati sunt quidam. Benedicis Dominum, cum oras; et sequeris in prece tua, et maledicis inimico tuo. Hoc est quod audisti ab ipso Domino, «Diligite inimicos vestros?» Si autem facias, et diligas inimicum tuum, et ores pro eo, «ibi mandavit Dominus benedictionem suam;» ibi habebis «vitam in saeculum,» id est in aeternum. Multi enim amantes vitam istam, maledicunt inimicis suis: pro qua re, nisi pro ista vita, nisi pro commodis saecularibus? Ubi te angustavit inimicus tuus, ut cogaris maledicere? In terra angustatus es; migra, habita in coelo. Quomodo, inquies, habito in coelo, homo carne indutus, carni deditus? Corde praecede, quo sequaris corpore. Noli surdus audire, Sursum corda. Sursum cor habe, et nemo te angustabit in coelo. Et ideo bene sequitur alius psalmus: