[vers. 9.] Regnabit Dominus super omnes gentes. Qui regnabat super unam gentem, regnabit, inquit, super omnes gentes. Quando dicebantur ista, super unam gentem regnabat Deus: prophetia erat, nondum res demonstrabatur. Deo gratias, jam videmus impleri quod ante prophetabatur. Chirographum Deus ante tempus scripsit nobis, impleto tempore reddidit nobis. Regnabit Deus super omnes gentes, promissio est. Deus sedet super sedem sanctam suam. Quod tunc futurum promittebatur, nunc impletum agnoscitur et tenetur. Deus sedet super sedem sanctam suam. Quae sedes ejus sancta? Forsitan coeli; et bene intelligitur. Ascendit enim Christus, sicut novimus, cum corpore in quo crucifixus est, et sedet ad dexteram Patris 27Act. I, 2: inde eum venturum exspectamus ad judicandos vivos et mortuos 28II Tim. IV. Sedet super sedem sanctam suam. Coeli sunt sedes sancta ejus? Vis et tu esse sedes ejus? Noli putare te esse non posse: para illi locum in corde tuo; venit, et libenter sedet. Ipse certe est Dei Virtus et Dei Sapientia 29I Cor. I, 24. Et quid dicit Scriptura de ipsa Sapientia? Anima justi, sedes sapientiae 30Sap. VII. Si ergo anima justi sedes est sapientiae; sit anima tua justa, et eris regalis sella sapientiae. Et revera, fratres, omnes homines qui bene vivunt, qui bene agunt, secundum charitatem piam conversantur, nonne Deus in illis sedet, et ipse jubet? Obtemperat anima sedenti in se Deo, et ipsa jubet membris. Anima enim tua jubet membro tuo, quo moveatur pes, quo manus, quo oculus, quo auris, et jubet ipsa membris tanquam famulis suis: sed et ipsa servit interius insidenti sibi Domino suo. Non potest inferiori se bene imperare, nisi superiori se non fuerit dedignata servire. Deus sedet super sedem sanctam suam.