[vers. 5.] Diligit misericordiam et judicium. Fac ista, quia facit. Intendite ipsam misericordiam et judicium. Misericordiae tempus modo est, judicii tempus post erit. Unde est misericordiae tempus? Vocat modo aversos, donat peccata conversis: patiens est super peccatores, donec convertantur: quandocumque conversi fuerint, praeterita obliviscitur, futura promittit: hortatur pigros, consolatur afflictos, docet studiosos, adjuvat dimicantes: neminem deserit laborantem et exclamantem ad se: donat unde sibi sacrificetur, ipse tribuit unde placetur. Magnum misericordiae tempus non transeat, fratres, non nos transeat. Venturum est judicium: erit et tunc poenitentia, sed jam infructuosa. Dicent intra se poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes, certe ista scripta sunt in libro Sapientiae, Quid nobis profuit superbia, et divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia tanquam umbra 28Sap. V, 3, 8, 9 . Modo dicamus, Transeunt omnia tanquam umbra. Modo fructuose dicamus, Transeunt: ne tunc dicamus infructuose, Transierunt. Hoc est ergo tempus misericordiae, erit et judicii.