TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 12.] Ne tradideris me in animas tribulantium me: id est, ne consentiam tribulantibus me. Si enim consenseris tribulanti te in animam ipsius, quodammodo non devorabit carnem, sed voluntate perversa animam tuam manducabit. Ne tradideris meas animas tribulantium me. Trade, si hoc placet, in manus tribulantium. Dixerunt enim hoc illi martyres, et tradidit suos in manus tribulantium. Sed quid tradidit? Carnem. Quod dicitur in libro Job, Terra tradita est in manus impii 37Job IX, 24 : caro tradita est in manus persecutoris. Ne tradideris me, non carnem meam, sed me. Anima tibi loquor, mens tibi loquor; non dico, Noli tradere carnem meam in manus tribulantium me; sed, Noli me tradere in animas tribulantium me. Et quomodo traduntur homines in animas tribulantium se? Quoniam insurrexerunt in me testes iniqui. Jam quia testes iniqui sunt, et multa mala in me dicunt, et in multis mihi detrahunt; si traditus fuero in animas eorum, mentiar et ego, et ero socius eorum, non particeps veritatis tuae, sed comparticeps mendacii adversus te: Exsurrexerunt mihi testes iniqui; et mentita est iniquitas sibi. Sibi, non mihi: sibi semper mentiatur, mihi autem non mentiatur. Si tradideris me in animas tribulantium me, id est, si consensero voluntatibus eorum; jam non sibi mentita erit iniquitas, sed et mihi: si autem saeviant quantum voluerint, et conentur impedire cursus meos, non tamen tu me des in animas eorum; non consentiendo voluntatibus eorum, remanebo ego, et permanebo in veritate tua, et mentietur iniquitas, non mihi, sed sibi.

Notes

  1. 37. Job IX, 24