TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 13-15.] «Cum» ergo «essent numero breves,» vel, «numero brevi, paucissimi et incolae in ea; transierunt de gente in gentem, et de regno in populum alterum.» Repetitio est ejus quod dixerat, «de gente in gentem. Non dimisit hominem nocere eis:» id est, non permisit. Graeca autem locutio est, «nocere illos;» latina vero, «nocere illis. Et corripuit pro eis reges. Nolite,» inquit, «tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.» Verba dixit Dei corripientis vel arguentis reges, ne laederent sanctos patres, cum essent numero breves, et paucissimi atque incolae in terra Chanaan. Quae verba licet in libris ejus historiae non legantur, tamen intelligenda sunt vel latenter dicta, sicut Deus in hominum cordibus loquitur occultis et veracibus visis, vel etiam per Angelum expressa. Nam et rex Gerarum et rex Aegyptiorum divinitus admoniti sunt ne nocerent Abrahae 37Gen. XII, 17-20; et XX, 3 , et rex alius ne noceret Isaac 38Id. XXVI, 8-11 , et alii ne nocerent Jacob 39Id. XXXI-XXXIII ; cum essent paucissimi et incolae, antequam ad incolendam Aegyptum cum filiis suis transiret Jacob: quod intelligitur in eo commemoratum, quod ait, «Transierunt de gente in gentem, de regno in populum alterum.» Sed quia occurrebat quaerere, antequam transirent et in Aegypto multiplicarentur, quomodo numero breves, paucissimi et incolae in aliena terra perdurare potuerunt, secutus adjunxit, «Non permisit hominem nocere eis, et corripuit pro eis reges. Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.»

Notes

  1. 37. Gen. XII, 17-20; et XX, 3
  2. 38. Id. XXVI, 8-11
  3. 39. Id. XXXI-XXXIII