[vers. 10.] In quorum manibus iniquitates sunt: ne itaque me perdas cum impiis et cum viris sanguinum, quorum opera iniqua sunt. Dextera eorum repleta est muneribus: et quod eis ad obtinendam salutem aeternam datum est, ad accipienda hujus saeculi munera converterunt, existimantes quaestum esse pietatem 1I Tim. VI, 5.