[vers. 11, 12.] Unde autem inclinabitur, et cadet? Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus, avertit faciem suam, ne videat usque in finem. Haec est inclinatio et casus miserrimus, dum animus humanus in suis iniquitatibus quasi prosperatur, et parci sibi putat; cum excaecetur, et servetur ad ultimam opportunamque vindictam, de qua nunc jam loquitur, Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua; id est, manifesta sit potentia tua. Superius autem dixerat, Exsurge, Domine, non praevaleat homo, judicentur gentes in conspectu tuo; id est in occulto, ubi solus Deus videt. Hoc factum est, cum impii ad magnam quae videtur hominibus felicitatem pervenerunt; super quos constituitur legislator, qualem habere meruerunt, de quo dicitur: Constitue, Domine, legislatorem super eos, sciant gentes quoniam homines sunt. Nunc autem post illam occultam poenam atque vindictam dicitur, Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua: non utique in occulto, sed jam in manifestissima gloria. Ne obliviscaris pauperum in finem; id est, sicut impii putant, qui dicunt: Oblitus est Deus, avertit faciem suam ne videat usque in finem. Usque in finem autem negant Deum videre, qui dicunt eum res humanas et terrenas non curare; quoniam terra quasi finis est rerum, quia ultimum elementum est in quo homines ordinatissime laborant, sed laborum suorum ordinem videre non possunt, qui maxime pertinet ad occulta Filii. Laborans ergo Ecclesia illis temporibus, tanquam navis in magnis fluctibus et procellis, quasi dormientem excitat Dominum, ut imperet ventis, et tranquillitas redeat: dicit ergo, Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua, ne obliviscaris pauperum in finem.