[vers. 5.] Venite, et videte opera Domini. O Gentes, o ultimae nationes, relinquite Judaeos mentientes, venite confitentes. Venite, et videte opera Domini: terribilis in consiliis super filios hominum. Filius hominis quidem et ipse dictus est, et vere filius hominis factus est: verus Filius Dei in forma Dei; verus filius hominis in forma servi 38Philipp. II, 6: sed nolite formam istam servi ex aliorum similium conditione pensare; terribilis est in consiliis super filios hominum. Machinati sunt filii hominum consilium ad crucifigendum Christum; crucifixus excaecavit crucifigentes. Quid ergo fecistis, filii hominum, machinando acuta consilia adversus Dominum vestrum, in quo latebat majestas, et apparebat infirmitas? Vos machinati estis consilia perdendi, ille excaecandi et salvandi; excaecandi superbos, salvandi humiles: ad hoc autem superbos ipsos excaecandi, ut caecati humiliarentur, humiliati confiterentur, confessi illuminarentur. Terribilis in consiliis super filios hominum. Vere terribilis! Ecce caecitas ex parte Israel facta est: ecce Judaei ex quibus natus est Christus, foris sunt: ecce Gentes quae contra Judaeam erant, in Christo intus sunt 39Rom. XI, 25. Terribilis in consiliis super filios hominum.