Sed tamen, fratres mei, ipsi passeres si spirituales sunt, quamvis nidificent in cedris Libani, non pro magno habere debent cedros Libani, et putare illos esse superiores, a quibus eorum necessaria complentur. Passeres enim sunt; illae autem cedri Libani sunt. Ergo «fulicae domus dux est» passerum. Quamvis in cedris Libani nidificent passeres, non tamen cedri Libani duces sunt passerum. Ecce satiabuntur ligna campi, omnes populi; et cedri Libani satiabuntur, quas plantavit Dominus, omnes nobiles et excelsi fideles. Illic, id est in cedris Libani, passeres nidificabunt; praebebunt ramos facultatum suarum colligendis minutis spiritualibus. Praebent ista, faciunt haec cedri Libani quas plantavit Dominus; faciunt, et libenter faciunt; noverunt quid faciant, noverunt quid accipiant. Sed passeres quamvis in cedris Libani nidificabunt, «Fulicae domus dux est eorum.» Quae est fulicae domus? Fulica, sicut omnes novimus, marina avis est; vel in stagnis est, vel in mari est. Habet quamdam domum non facile in littore terrae, aut nunquam; sed in iis quae in media aqua sunt: plerumque ergo in petris quas aqua circumdat. Intelligimus ergo petram esse idoneam fulicae domum, nusquam fortius et firmius habitat, quam in petra. In quali petra? In mari constituta. Etsi tunditur fluctibus, frangit tamen fluctus, non frangitur: hoc habet magnum petra in mari constituta. Quanti fluctus contuderunt petram nostram, Dominum Christum? Elisi sunt in illum Judaei; illi fracti sunt, ille integer mansit. Et unusquisque imitans Christum, ita sit in isto saeculo, id est in isto mari, ubi non potest nisi procellas tempestatesque sentire, ut nulli vento cedat, nulli fluctui, sed omnia excipiat, et integer maneat. Ergo fulicae domus et fortis est, et humilis. Non habet domum fulica in excelsis; nihil illa domo firmius, et nihil humilius. In cedris quidem nidificant passeres, propter praesentem necessitatem: sed petram illam habent ducem, quae fluctibus tunditur, et non frangitur; imitantur enim Christi passiones. Et si forte cedri Libani iratae fuerint, et aliquid molestiae vel scandali servis Dei in ramis suis commoverint, volabunt quidem inde passeres; sed vae cedro remanenti sine nidis passerum. Passeres enim non naufragabunt, non peribunt; quia «fulicae domus dux est eorum.»