[vers. 22 31.] Denique utroque breviter posito, deinceps aperte ordinem narrationis exsequitur. Quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutare ejus. Namque cum dixisset quare ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israel, id est, quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutare ejus, continuo subjiciens quam evidentibus beneficiis ingrati fuerunt, « Et mandavit, » inquit, « nubibus desuper, et januas coeli aperuit. Et pluit illis manna ad manducandum, et panem coeli dedit eis. Panem Angelorum manducavit homo: cibaria misit eis in abundantia. Transtulit Austrum de coelo, et induxit in virtute sua Africum. Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata. Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum. Et manducaverunt, et saturati sunt nimis; et desiderium eorum attulit eis: non sunt privati a desiderio suo. » Ecce quare distulerat. Quid autem distulerat, audiamus: Adhuc esca erat in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos. Ecce quod distulerat. Prius enim, distulit; et postea, ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israel. Distulerat ergo, ut prius faceret quod eum facere non posse crediderant, deinde inferret quod eos pati oportebat. Nam si ponerent in Deo spem suam, non solum eis illa desideria carnis, sed etiam spiritus, implerentur. Qui enim mandavit nubibus desuper, et januas coeli aperuit, et pluit illis manna ad manducandum, et panem coeli dedit eis, ut panem Angelorum manducaret homo, qui cibaria misit eis in abundantia, ut satiaret incredulos, non est inefficax dare credentibus verum ipsum de coelo panem quem manna significabat; qui vere cibus est Angelorum, quos Dei Verbum incorruptibiles incorruptibiliter pascit; quod ut manducaret homo, caro factum est, et habitavit in nobis 63Joan. I, 14. Ipse enim panis per nubes evangelicas universo orbi pluitur; et apertis praedicatorum cordibus tanquam coelestibus januis, non murmuranti et tentanti Synagogae, sed credenti et in illo spem ponenti Ecclesiae praedicatur. Qui « transtulit Austrum de coelo, et induxit in virtute sua Africum, et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata; et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum: et manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis, nec sunt privati a desiderio suo, » potest et non tentantium, sed credentium parvulam fidem, carne editis vocum signis et per aerem transcurrentibus, tanquam volatilibus pascere: non tamen ab Aquilone venientibus ubi frigus et caligo praevalent, id est, eloquentia quae huic saeculo placet; sed transferendo Austrum de coelo. Quo, nisi ad terras? ut qui in fide sunt parvuli, audiendo terrestria nutriantur ad capienda coelestia. Si enim terrestria, inquit, dixi vobis, et non creditis; quomodo si coelestia dixero vobis, credetis 64Id. III, 12 ? Translatus enim erat ille de coelo quodammodo, ubi mente excesserat Deo; ut temperans eis esset quibus dicebat: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus 65I Cor. III, 1 . Ibi enim audierat ineffabilia verba 66II Cor. XII, 4, quae in terra illi non licebat loqui per verba sonantia, quasi per volatilia pennata; et inducendo in virtute sua Africum, hoc est, per ventos meridianos, ferventes et lucentes praedicantium spiritus; et hoc in virtute sua, ne sibi tribuat Africus quod habet ex Deo. Veniunt autem ultro isti venti ad homines, et apportant eis verba divinitus missa; ut in suis sedibus et circa tabernacula sua colligant ejusmodi volatilia, et adoret unusquisque Dominum de loco suo, omnes insulae gentium 67Sophon. II, 11.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 63. Joan. I, 14
- 64. Id. III, 12
- 65. I Cor. III, 1
- 66. II Cor. XII, 4
- 67. Sophon. II, 11