[«vers. 17.] Misit ante eos virum.» Quem virum? Joseph. Quomodo misit? «In servum venundatus est Joseph.» Nempe quando factum est, peccatum erat fratrum, et tamen Deus misit Joseph in Aegyptum. Intuenda est ergo res magna et pernecessaria, quomodo Deus bene utatur malis operibus hominum, sicut illi contra male utuntur bonis operibus Dei.