Qui meminit debiti sui, sententiaeque apostolicae, qua dictum est, Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis 1Rom. XIII, 8 , se ipsum debet ad reddendum ipse compellere. Et revera quantolibet fremitu debitoribus exactorum terror incumbat; multo vehementius exigit charitas, quae aufert ab exactione pondus timoris, et verecundiae majus imponit. Memini me fuisse pollicitum Charitati vestrae, adversus Manichaeorum stultas perniciosasque calumnias, quibus Veteri Testamento insidiantur, responsionem per nos non defuturam, quantum Dominus donare dignatur. Advertite igitur, et videte laqueos serpentinos, atque inde subtracta jugo Christi colla supponite. Audent quippe illi hujuscemodi dolos praetendere incautis, ut dicant adversari sibi Scripturas Novi et Veteris Testamenti, ita ut una fide retineri utrumque non possit: et ipsa principia libri Geneseos et Evangelii κατὰ Joannem sibimet inimica persuadere molientes, quasi ex adversa fronte committunt.