TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ex Deo non est, qui negat Christum in carne venisse. Hic jam ex isto praecepto homo cautus effectus dicturus est mihi: Audivi, teneo, obtemperare desidero, quia et ego in pseudoprophetas nolo incurrere. Quis enim hoc velit, a mendacibus decipi? Siquidem pseudopropheta est mendax propheta. Da mihi hominem religiosum, non vult fallere: da mihi hominem impium, sacrilegum, fallere vult, falli non vult. Cum ergo nolint fallere boni, falli autem nec boni velint nec mali, quis est qui in pseudoprophetam velit incurrere? Verba dico consulentis me: sed utique in pseudoprophetam nemo nisi invitus incurrit. Audivi praeceptum Joannis, imo Domini per Joannem, Nolite omni spiritui credere. Ecce accipio, ita volo. Addit, et dicit, Sed probate spiritus, si ex Deo sunt. Unde probo? Probare vellem, si errare non possem. Certe nisi probavero spiritus qui ex Deo sunt, incurram necesse est in spiritus qui ex Deo non sunt, et ex hoc seducar a pseudoprophetis. Quid agam? Quomodo observem? O si sanctus Joannes, quomodo nobis dixit, Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sunt; dicere dignaretur, quomodo probentur spiritus qui ex Deo sunt! Noli esse sollicitus, et hoc audi. Hinc cognoscitur spiritus Dei: hoc certe exspectabas audire, ut probares spiritus qui ex Deo sunt. Hinc cognoscitur spiritus Dei: Joannes dixit, non ego: hoc sequitur in lectione quam tracto. Cum enim nos propterea faceret sollicitos et cautos, ne omni spiritui credamus, sed probemus spiritus qui ex Deo sunt, quia multi pseudoprophetae prodierunt in hunc mundum; continuo vidit quid desideraremus, occurrit exspectationi, injecit oculum tacitae cogitationi. Gratias Deo, quia et hoc per illum loqui dignatus est. Hinc cognoscitur spiritus Dei. Eia audite; audite, intelligite, discernite; inhaerete veritati, resistite falsitati. Hinc cognoscitur spiritus Dei. Unde, rogo te? Hoc est quod audire cupiebam. Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est: et omnis spiritus qui non confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo non est 1I Joan. IV, 1-3 . Interim ergo, charissimi, repellite ab auribus vestris omnem disputatorem, praedicatorem, scriptorem, susurratorem, qui negat Jesum Christum in carne venisse. Ergo repellite Manichaeos a domibus, ab auribus, a cordibus vestris. Manichaei enim Christum in carne venisse apertissime negant. Spiritus ergo illorum non sunt ex Deo.

Notes

  1. 1. I Joan. IV, 1-3