Mendacium prohibitum homini. Hanc sententiam, quam dixit Apostolus, Deponentes mendacium, loquimini veritatem, non esse contrariam illi sententiae, quae dicta est in Psalmo, Omnis homo mendax, si Dominus dat intellectum, breviter exponemus. Quid ergo est, Deponentes mendacium, loquimini veritatem; et, Omnis homo mendax? An impossibilia per Apostolum Deus jubet? Non. Quid ergo jubet? Audeo dicere: sed sine contumelia dictum accipiatis, quia et in me ipsum dico: hoc jubet Deus, ut non simus homines. Si enim dicerem, Jubet Deus ut non sitis homines; acerbe forsitan acciperetis: et me itaque conjunxi, ne quis irascatur.