Error de animarum peccato ante corpus, unde. Ideo multi de isto profundo quaerentes reddere rationem, in fabulas vanitatis abierunt. Aliqui dixerunt quod animae sursum in coelo peccant, et secundum sua peccata ad corpora pro meritis diriguntur, et dignis ibi quasi carceribus includuntur. Ierunt post cogitationes suas; volentes disputare de Dei profundo, mersi sunt in profundum. Occurrit enim eis Apostolus, volens gratiam commendare, et elegit illos geminos in utero Rebeccae, et dicit: Nondum enim natis, nec qui aliquid egerint boni aut mali 7Rom. IX, 11 . Vide quemadmodum tulit vanis hominibus phantasias conversationis animarum ante corpus in coelo. Si enim ibi jam conversatae sunt, jam aliquid boni egerunt vel mali, et pro meritis suis ad corpora terrena detrusae sunt. Si placet, contradicamus Apostolo, qui dixit, Nondum natis, nec qui aliquid egerint boni aut mali. Hoc autem quia propter Apostoli evidentem sententiam respuit catholica fides, quod animae in coelis prius vivant et conversentur, et illic recipiendorum corporum merita assumant, modo isti novelli non audent dicere.