Discipulis spiritum, non carnem Christi se videre putantibus, similes Manichaei. Negantes carnem Christi, totum mysterium redemptionis nostrae evacuant. De resurrectione Domini quod sequebatur in Evangelio secundum Lucam, hodie terminatum est, ubi audivimus apparuisse Dominum in medio discipulorum suorum disceptantium de resurrectione ejus, et non credentium. Tam vero eis inopinatum fuit et incredibile, ut nec videntes viderent. Videbant enim vivum, quem planxerat mortuum: videbant in medio sui stantem, quem doluerant in cruce pendentem. Videbant ergo; et quia suis oculis non credebant, ut verum viderent, falli se putabant. Existimabant enim, sicut audistis, se spiritum videre. Quod postea crediderunt de Christo pessimi haeretici, prius hoc crediderunt titubantes Apostoli. Sunt enim hodie qui non credunt carnem habuisse Christum: quia et partum virginis destruunt, et nolunt eum natum ex femina credere. Verbum caro factum est 1Joan. I, 14 , prorsus alienant a sua fide, vel potius a sua infidelitate. Totam istam dispensationem salutis nostrae, quod factus est homo pro inveniendo homine, qui Deus fecerat hominem; totum hoc, quod Christus in remissionem peccatorum nostrorum verum, non falsum sanguinem fudit, et de vero suo sanguine chirographum peccatorum nostrorum delevit; hoc totum haeretici damnabiles evacuare conantur. Totum hoc, ut Manichaei credunt, quod apparuit oculis hominum, spiritus fuit, caro non fuit.