TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Celeritas resurrectionis. Atomus, quid. Atomus in corpore. Atomus in tempore. Ictus oculi. Ergo singula diligentius retractemus. In atomo, inquit. Difficile videtur hominibus resurgere mortuos: sed mirum est quemadmodum abstulerit Apostolus omnes ancipites difficultates de cordibus fidelium. Dicis tu, Non resurgunt mortui: ego non solum resurgere mortuum dico, sed tanta celeritate, quanta non conceptus et natus es. Quanta enim mora est ut formetur homo in utero, ut perficiatur, ut nascatur, ut aetatum successione roboretur? Numquid forte sic resurrecturus est? Non: sed in atomo, inquit. Multi nesciunt quid sit atomus. Atomus dictus est a τομή , quod est sectio: ἄτομος graece quod secari non potest. Sed dicitur atomus in corpore, dicitur in tempore. In corpore dicitur, si quid inveniri potest quod quidem dividi non posse perhibetur, corpusculum aliquod tam minutum, ut jam non habeat ubi secari possit. Atomus autem in tempore momentum est breve, quod jam non habet ubi dividatur. Verbi gratia, ut possint etiam corda tardiora capere quod dico: lapis est; divide eum in partes, et partes ipsas divide in lapillos, lapillos quidem in grana, veluti sunt arenae, rursusque ipsa arenae grana divide in minutissimum pulverem, donec si possit pervenias ad aliquam minutiam, qualis jam dividi non potest. Haec est atomus in corporibus. In tempore vero sic intelligitur. Annus, verbi gratia, dividitur in menses, menses dividuntur in dies, dies adhuc in horas dividi possunt, horae adhuc in partes horarum quasdam productiores, quae admittunt divisiones, quousque venias ad tantum temporis punctum, et quamdam momenti stillam, ut per nullam morulam produci possit, et ideo jam dividi non possit: haec est atomus temporis. Dicebas ergo non resurgere mortuos: non solum resurgunt, sed tanta celeritate resurgunt, ut in atomo temporis futura sit omnium resurrectio mortuorum.