TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Pristina vita post poenitentiam non repetenda. Nos ergo, charissimi, quorum erant illi Magi primitiae, nos haereditas Christi usque ad terminos terrae, propter quos caecitas ex parte in Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret 7Rom. XI, 25, cognito Domino et Salvatore nostro Jesu Christo, qui propter nos consolandos tunc jacuit in angusto diversorio, nunc propter sublimandos sedet in coelo; sic eum annuntiemus in hac terra, in hac regione carnis nostrae, ut non qua venimus redeamus, nec prioris nostrae conversationis vestigia repetamus. Hoc est enim quod et illi Magi non qua venerant redierunt. Via mutata, vita mutata est. Et nobis coeli enarraverunt gloriam Dei 8Psal. XVIII, 2; et nos ad Christum adorandum fulgens ex Evangelio veritas, tanquam de coelo stella, perduxit; et nos prophetiam in gente Judaica celebratam, tanquam indicium Judaeorum non nobiscum pergentium, fideli aure percepimus; et nos regem et sacerdotem et pro nobis mortuum Christum agnoscentes atque laudantes, tanquam in auro et thure et myrrha honoravimus: superest ut eum evangelizantes novam viam carpamus, non qua venimus redeamus.

Notes

  1. 7. Rom. XI, 25
  2. 8. Psal. XVIII, 2