Quomodo Deus Moysi apparuit. --Cum sanctae lectiones legerentur, in ea quae scripta sunt in prima lectione, quae nobis recitata est, animo intendimus, et ea quae Dominus suggerit, breviter cum vestra Sanctitate participare curamus: ne carnaliter accipientes divina mysteria, non solum non proficiatis, sed etiam deficiatis. Occurrit enim primo aspectibus nostris ex illa lectione divina, quod Deus apparuit Moysi. Apparere autem per substantiam suam, sicuti est, nonnisi mundis cordibus dignatur. Sic enim scriptum est in Evangelio: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 1Matth. V, 8 . Oculis autem corporalibus sanctorum si quando Deus voluit apparere, non per se ipsum, sed per creaturam visibilem atque sensibilem, quantum ista carne sentiri potest, apparuit; vel per vocem sonantem auribus, vel per ignem oculis, vel per angelum in aliqua visibili specie apparentem, sed personam Dei gestantem. Sic intelligimus, fratres, apparuisse Moysi Deum. Non enim majestas illa, quae fecit coelum et terram, et quae regit universum mundum, cui semper inhaerent Angeli contemplando ejus pulchritudinem puris mentibus, oculis mortalibus hominis potuit apparere, nisi assumpta visibili et sensibili creatura, quae ad istos oculos visibiles corporis pertinet: quandoquidem et ipsa Sapientia Dei, per quem facta sunt omnia, humanis oculis non appareret, nisi humanam carnem assumeret.