Nathanael sub ficu, genus humanum sub peccato. Quod dictum audivimus a Domino Jesu Christo Nathanaeli, si bene intelligamus, non ad ipsum pertinet solum. Ipse quippe Dominus Jesus sub ficu vidit omne genus humanum. Isto enim loco intelligitur per arborem fici significasse peccatum. Non ubique hoc significat, sed hoc loco, ut dixi, ea scilicet significandi congruentia, qua nostis primum hominem, quando peccavit, foliis ficulneis fuisse subtectum 1Gen. III, 7. His foliis enim pudenda texerunt, quando de peccato suo erubuerunt: et quae Deus illis membra, ipsi sibi pudenda fecerunt. Non enim erubescendum est de opere Dei: sed confusionem praecessit causa peccati. Si non praecessisset iniquitas, nunquam erubesceret nuditas. Nudi enim erant, et non confundebantur. Non enim commiserant unde confunderentur. Hoc autem dixi, quare? Ut per ficum intelligamus significatum esse peccatum. Quid est ergo, Cum esses sub ficu, vidi te? Cum esses sub peccato, vidi te. Et ad rem gestam quidem respiciens, recordatus est Nathanael se fuisse sub ficu, ubi non erat Christus. Non ibi autem erat praesentia corporali: scientia vero spirituali ubi non est? Et quoniam sciebat se solum fuisse sub ficu, ubi Dominus Christus non erat: quando dixit ei, Cum esses sub arbore fici, vidi te; et agnovit in illo divinitatem, et exclamavit, Tu es rex Israel.