TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Populus ne sibi sumat quod ad potestates pertinet, neve inordinate saeviat in malos. Explicemus ergo aliquando sermonem, fratres mei. Hortamur vos, obsecramus vos per Dominum et ejus mansuetudinem, ut mansuete vivatis, pacifice vivatis; potestates facere quod ad illas pertinet, unde Deo et majoribus suis redditurae sunt rationem, pacifice permittatis: quotiescumque petendum est, honorifice et pacifice petatis. Cum his qui mala faciunt, et infeliciter atque inordinate saeviunt, non vos misceatis; non talibus factis vel spectandis interesse cupiatis. Sed quantum potestis, quisque in domo sua et in vicinia sua, cum eo cum quo habet alicujus necessitudinis et charitatis vinculum, moneatis, suadeatis, doceatis, corripiatis; comminationibus etiam quibuslibet a tantis malis coerceatis: ut aliquando Deus misereatur, et finem det humanis malis, et non secundum peccata nostra faciat nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuat nobis, sed quantum distat ortus ab occidente, longe faciat a nobis peccata nostra 12Psal. CII, 10 et 12; et propter honorem nominis sui liberet nos, et propitius sit peccatis nostris, ne forte dicant gentes, Ubi est Deus eorum 13Psal. LXXVIII, 9 et 10?

Notes

  1. 12. Psal. CII, 10 et 12
  2. 13. Psal. LXXVIII, 9 et 10